- PAXAMATES Panis
- PAXAMATES Panisseu Paxamatia, Graecisrecentioribus Παζαμάδια, a Paxamo quodam onmen habent, qui ut auctor est Suidas, scripsit ὀψαρτυτικὰ κατὰ ςτοιχείων. Panis paximatius, in Vita S. Severi Abbatis Agathensis c. 11. Panis Paximatus, apud Ordericum l. 9. p. 740. Paximatium panis, in Regula S. Columbani c. 3. Paximates similaginei, in Gestis Abbatum Gemblacensiumet alibi passim. In Glossis Isidori, redditur Panis subcinericius; δίπυρος ἅρτος, panis recoctus. Cuiusmodi panes Aureliani tempore, sicut et panes militares, h. e. buccellata, ut et buccellae, quae Populo dividebantur, fere intra sex uncias stetêre: nam duo Paxamatia librae pondus habuisse, scribit Cassianus Collat. 2. c. 19. quâ iniquâ taxatione ventres suos castigabant Monachi. Ita autem Cassianus, Proposuerunt cunctis illis refectionem sicci panis, cuius aequissimum modum in duobus Paxamatiis statuerunt, quos parvulos panes vix unius librae pondus habere, certissimum est. Sic Paxamas et buccella, idem erat. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 35. et supra in vocibus Buccella et Panis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.